Liber Paralipomenon Primus*

Caput 21: Versus 5

Et inventus est,etc.RAB.In Regum libro ita. Quod inventa sunt de Israel octoginta millia virorum fortium et de Juda quinquaginta millia pugnatorum. Asserunt autem Hebraei hunc numerum ab Joab inventum esse, sed scriptorem noluisse ostendere nisi quantum in Samuelis et libro Regum scribitur, in quo tantum caedi superstites continentur.
(* Traductions européennes)